

Evangelium Secundum Lucam*
Caput 23: Versus 26
Apprehenderunt quemdam,etc. Primo Dominus crucem portavit, sed postea imposita est Simoni, quem exeuntes obviam habuerunt, et hoc congrue:Christus enim passus est pro nobis ut sequamini vestigia ejus[I Petr. 2.]. Qui vero eum vult sequi, tollat crucem suam et sequatur. Quia vero Simon non Israelita, sed Cyrenaeus erat, per eum Gentiles designantur, prius peregrini et hospites testamentorum, sed nunc in fide cives et domestici Dei et cohaeredes Christi, unde Simon obediens Cyreneae haeres interpretatur. Sed Simon venit de villa, id est de pago, a quo pagani, qui a civitate Dei alieni urbanae sunt conversationis ignari. Sed Simon pago egrediens crucem portat post Jesum, cum populi gentium paganis ritibus derelictis obedienter amplectuntur vestigia Dominicae passionis.